- ALIMENTA
- ALIMENTAuxori a marito ex officio coniugali praestanda; quod si non fiebat, licuit uxori apud Hebraeos (quibus et aliae gentes in istiusmodi officiis conformes) in Foro adversus maritum eô nomine agere, ubi ex sententia alimenta praestituebantur. Et quidem, si tenuioris esset maritus fortunae et alimenta in universum ex sententia ei essent im subministranda, decernebatur uxori panis quottidianus, qui diebus singulis profestis Gap desc: Hebrew, binis refectionibus, seu prandio ac cenae, sufficeret, Sabbatô autem; tribus: isque sive hordeaceus, sive triticeus, pro loci et temporis ratione. Et pro more corum, qui e vulgo infimo erant, in eodem loco seu regione, integrae valetudinis ac homines frugi, quantitas eiusdem panis est definita. Adiciebatur aliud edulii alicuius genus; velut legumina, oleraque, quae cum pane comederentur, praeter fructus et oleum, quod tum cibo inserviret, tum lumini. Etiam vini aliquantulum, ubi contra mores non erat, feminas vinum bibere. Quin Sabbatô caro sive piscium, sive quadtupedum, sive volucrium mundorum, pro more loci, ci insuper debebatur. Quâlibet item hebdomade, obolus argenteus ob necessaria sua, a marito ei solvendus erat, ut habetur in Misna tit. Cethuboth. c. 5. Gem. Babylon. fol. 74. seu ob rerum minutias, ut ait Iarchius Bretenorius, Angl. to buy pinnes. Quô non, ut oportuit, ei praestitô, opificium eius in illius cedebat compensationem, non ut alias, in mariti commodum. Quod si adeo mops maritus esset, ut neque haec posset praestare, ex sententia forensi divortiô ab illa factô, dotem pro qualicumque bonorum copia refundere cogebatur. Alii autem, qui beatiores erant, ut pro opulentia, quâ pollebant, alimenta uxoribus praestarent, eôdem modô solebat decerni, etc. Quod si peregre profectô maritô, alimenta sibi a Foro peteret uxor praeberi, ante trimestre a peregrinationis initio seu mariti discessu, elapsum, sententiam secundum eam non ferebant: praesumebatur enim, neminem aedes suas rebus familiae victui per tantillum tempus necessariis vacuas relinquere. Illô autem tempore exactô, involantes ex sententia Fori lictores in bona mariti, ea in alimenta uxoris vendebant; saltem, si libellum dotalem apud Acta uxor edidisset. Imô et uxori ipsi licuit bona ita absentis mariti, ob eandem causam, vendere, nec in Foro agere; puratis post rationibus pretii rei venditae atque alimentorum, sive redeunte maritô, sive cum exigeret ipsa, post mortem eius, ab heredibus, dotem suam. Mariti item in custodiam traditi bona, in uxoris alimenta, vendi iubebat Forum. Quod si maritô peregre profectô, in alimenta sua mutuo aliunde accepisset uxor; maritus vero redux praestitô sacramentô se, cum proficisceretur, domi, quae alimentis Uxoris sufficerent, reliquisse affirmaret, mutuum ex uxoris bonis erat restituendum: alirer, ab ipso marito etc. Vide Ioh. Seldenum Uxor. Ebraic. l. 3. c. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.